Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 30

Precedente Successiva

De
Sensus Rerum

Liber Secundus.
Caput I.
Quae et quomodo dicenda remanent.
~ Cum declaratum sit generatim rebus inesse
sensum, nunc dicendum videtur speciatim de
cuiuscunque rei sensu, et quid et quomodo
sentiat; quidditates rerum et operationes et
actiones silebo, nisi quatenus sensum declarant.
Nam in Physicis et Metaph. haec omnia
docuimus; quae in hoc libro praesupposita
esse volumus
Caput II.
De Sensu materiei.
~ Materiam universalem, locum omnium formarum, sicuti
spatium est locus omnium materiarum, molem esse corpoream
intelligimus. Eam enim Peripateticam materiam
quae non est quid, nec quanta, nec qualis, in mente
tantum reperiri, primus dicit Averr. et alij. Si autem in mente est, subijci
rebus extra mentem genitis nullo potest modo. Procul dubio

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche